Fondare 13 Risultati per: gavisus

  • Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “Venerunt fratres Ioseph!”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. (Liber Genesis 45, 16)

  • et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis. (Liber Deuteronomii 30, 9)

  • Et gavisus est sacerdos tulitque ephod et theraphim ac sculptile et profectus est in medio populi. (Liber Iudicum 18, 20)

  • Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 14, 15)

  • si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, (Liber Iob 31, 29)

  • sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)

  • Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 24)

  • Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)

  • Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)

  • qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, (Actus Apostolorum 11, 23)

  • Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis. (Epistula ad Philippenses 4, 10)

  • Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina