Fondare 398 Risultati per: igitur
Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum, (Epistula ad Romanos 5, 1)
Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! (Epistula ad Romanos 5, 9)
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; (Epistula ad Romanos 5, 18)
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. (Epistula ad Romanos 7, 3)
Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. (Epistula ad Romanos 7, 21)
Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)
Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. (Epistula ad Romanos 9, 16)
Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; (Epistula ad Romanos 15, 17)
Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam; (Epistula ad Romanos 15, 28)
Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)
Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. (Epistula I ad Corinthios 3, 5)
Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum? (Epistula I ad Corinthios 6, 4)