Fondare 392 Risultati per: illo
Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. (Evangelium secundum Marcum 8, 30)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. (Evangelium secundum Marcum 14, 23)
Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. (Evangelium secundum Marcum 14, 43)
Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 2, 38)
Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, (Evangelium secundum Lucam 3, 19)
Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus. (Evangelium secundum Lucam 4, 13)
Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. (Evangelium secundum Lucam 4, 14)
Et increpavit illi Iesus dicens: “Obmutesce et exi ab illo!”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. (Evangelium secundum Lucam 4, 35)
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. (Evangelium secundum Lucam 4, 37)