Fondare 158 Risultati per: iniquitatem
Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)
Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum! (Liber Isaiae 5, 18)
Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo. (Liber Isaiae 13, 11)
Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum””. (Liber Isaiae 14, 21)
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)
quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem, (Liber Isaiae 29, 20)
Tamen et ipse sapiens adducit malum et verba sua non retractat; et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. (Liber Isaiae 31, 2)
stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)
Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum”. (Liber Isaiae 53, 6)
Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. (Liber Isaiae 53, 9)
Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. (Liber Isaiae 57, 17)