Fondare 330 Risultati per: ipsi
Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant. (Prophetia Osee 11, 2)
Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. “His — ipsi dicunt — immolate!”. Homines vitulos osculantur. (Prophetia Osee 13, 2)
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; (Prophetia Amos 6, 9)
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area. (Prophetia Michaeae 4, 12)
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat. (Prophetia Sophoniae 3, 13)
sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)
Et factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 13)
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 4)
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 5)
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)
Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 7)
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)