Fondare 330 Risultati per: ipsi

  • per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores. (Liber I Paralipomenon 9, 27)

  • Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 19, 15)

  • Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat. (Liber I Paralipomenon 24, 31)

  • Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 9)

  • omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom. (Liber I Paralipomenon 26, 8)

  • Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum. (Liber II Paralipomenon 3, 13)

  • Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • Cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros electorum quadringenta milia, Ieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi. (Liber II Paralipomenon 13, 3)

  • Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis? (Liber II Paralipomenon 13, 5)

  • Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. (Liber II Paralipomenon 22, 4)

  • Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt. Et omne reliquum vulgus observet observationem Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 6)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina