Fondare 113 Risultati per: iudicio vindictam

  • Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 34)

  • LAMED. Pervertere hominem in iudicio suo, num Dominus haec ignorat? (Lamentationes 3, 36)

  • et facient ex illo catenas; quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. (Prophetia Ezechielis 7, 23)

  • Et adducam vos in desertum populorum et iudicio contendam vobiscum ibi facie ad faciem. (Prophetia Ezechielis 20, 35)

  • Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus, (Prophetia Ezechielis 20, 36)

  • Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio. (Prophetia Ezechielis 22, 29)

  • Viri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum”. (Prophetia Ezechielis 23, 45)

  • Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis, (Prophetia Ezechielis 25, 12)

  • Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos”. (Prophetia Ezechielis 25, 17)

  • Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio. (Prophetia Ezechielis 34, 16)

  • Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina