Fondare 82 Risultati per: iusti

  • In domo iusti divitiae plurimae, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)

  • Mens iusti meditatur, ut respondeat; os impiorum redundat malis. (Liber Proverbiorum 15, 28)

  • Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo; (Liber Proverbiorum 23, 24)

  • Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. (Liber Proverbiorum 24, 15)

  • Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti. (Liber Proverbiorum 28, 28)

  • Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quaerunt animam eius. (Liber Proverbiorum 29, 10)

  • In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum videbunt. (Liber Proverbiorum 29, 16)

  • Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via. (Liber Proverbiorum 29, 27)

  • Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 15)

  • Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, (Liber Sapientiae 10, 20)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina