Fondare 34 Risultati per: lacum

  • Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te”. (Prophetia Danielis 6, 17)

  • Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit; (Prophetia Danielis 6, 20)

  • Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 25)

  • Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. (Prophetia Danielis 14, 31)

  • Et dixit Abacuc: “Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio”. (Prophetia Danielis 14, 35)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)

  • Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens. (Prophetia Danielis 14, 40)

  • Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo. (Prophetia Danielis 14, 42)

  • Et coepit illis in parabolis loqui: “Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. (Evangelium secundum Marcum 12, 1)

  • Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. (Apocalypsis Ioannis 14, 19)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina