Fondare 331 Risultati per: legem Moysi

  • Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)

  • Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 46)

  • Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)

  • sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. (Liber Numeri 1, 19)

  • Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)

  • Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)

  • Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)

  • Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 37)

  • Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 45)

  • fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 48)

  • Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina