Fondare 246 Risultati per: locum

  • Dixitque Iacob: “Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", (Liber Genesis 32, 10)

  • restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum, (Liber Genesis 40, 21)

  • Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “Quia de aqua tuli eum”. (Liber Exodus 2, 10)

  • tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus”. (Liber Exodus 10, 26)

  • Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14, 27)

  • Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)

  • Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. (Liber Exodus 23, 20)

  • Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso. (Liber Exodus 25, 37)

  • totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur. (Liber Leviticus 4, 12)

  • Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum mundum. (Liber Leviticus 6, 4)

  • Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. (Liber Leviticus 13, 20)

  • tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est pro delicto. (Liber Leviticus 14, 28)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina