Fondare 55 Risultati per: loquitur

  • nunc autem loquitur Dominus dicens: “In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit”. (Liber Isaiae 16, 14)

  • stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)

  • Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates, qui reicit lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera accipiat, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum: (Liber Isaiae 33, 15)

  • Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: “Quid feci?”. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelio. (Liber Ieremiae 8, 6)

  • Sagitta vulnerans lingua eorum; dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 7)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ipsi dicunt de me: “Numquid non per parabolas loquitur iste?””. (Prophetia Ezechielis 21, 5)

  • Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)

  • Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)

  • “Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 7)

  • Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Lucam 5, 21)

  • Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)

  • Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina