Fondare 37 Risultati per: malis
femoralia et tunicam et umerale posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis, malis granatis plurimis in gyro, (Liber Ecclesiasticus 45, 10)
Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. (Liber Ieremiae 11, 17)
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis; (Liber Ieremiae 44, 5)
et ecce sunt proiecta in calore diei et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus malis, in fame et in gladio et in peste. (Liber Baruch 2, 25)
Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis? (Liber Baruch 6, 49)
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas captivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet super malis, quae fecerunt in universis abominationibus suis, (Prophetia Ezechielis 6, 9)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)
Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, (Evangelium secundum Lucam 3, 19)
In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. (Evangelium secundum Lucam 7, 21)
de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis; (Actus Apostolorum 25, 18)
Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, (Epistula ad Colossenses 1, 21)
et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 2)