Fondare 134 Risultati per: maris
Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum. (Prophetia Sophoniae 2, 6)
Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 7)
“Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 6)
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. (Evangelium secundum Marcum 5, 1)
Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, (Evangelium secundum Lucam 21, 25)
Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; (Epistula II ad Corinthios 11, 25)
propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)
Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)
fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. (Epistula Iudae 1, 13)
Et secundus angelus tuba cecinit. Et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est tertia pars maris sanguis, (Apocalypsis Ioannis 8, 8)