Fondare 358 Risultati per: milia

  • Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia (Liber I Paralipomenon 18, 12)

  • conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)

  • Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)

  • Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; (Liber I Paralipomenon 21, 5)

  • Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum. (Liber I Paralipomenon 21, 14)

  • Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies. (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum. (Liber I Paralipomenon 23, 3)

  • “Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia; (Liber I Paralipomenon 23, 4)

  • porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum”. (Liber I Paralipomenon 23, 5)

  • fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)

  • Filii autem Israel secundum numerum suum, principes fa miliarum, tribuni et centuriones et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, unaquaeque turma viginti quattuor milia. (Liber I Paralipomenon 27, 1)

  • Primae turmae in primo mense Iesbaam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor milia; (Liber I Paralipomenon 27, 2)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina