Fondare 172 Risultati per: montem Carmeli

  • Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem (Prophetia Ezechielis 35, 7)

  • In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad austrum. (Prophetia Ezechielis 40, 2)

  • et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)

  • Et dixit: “Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli”. (Prophetia Amos 1, 2)

  • Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos; (Prophetia Amos 9, 3)

  • Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iugiter; et bibent et absorbebunt et erunt quasi non fuerint. (Prophetia Abdiae 1, 16)

  • Et hereditabunt austrum, montem Esau, et Sephelam Philisthim; et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae, et Beniamin possidebit Galaad; (Prophetia Abdiae 1, 19)

  • Et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau, et erit Domino regnum. (Prophetia Abdiae 1, 21)

  • Et properabunt gentes multae et dicent: “Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius”; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. (Prophetia Michaeae 7, 12)

  • Ascendite in montem, portate lignum et aedificate domum, et acceptabilis mihi erit et glorificabor, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 1, 8)

  • Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem. (Prophetia Zachariae 14, 4)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina