Fondare 199 Risultati per: mulier

  • Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae (Liber Deuteronomii 28, 56)

  • Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; (Liber Deuteronomii 29, 17)

  • Tollensque mulier viros abscondit et ait: “Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; (Liber Iosue 2, 4)

  • Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos et ait: (Liber Iosue 2, 8)

  • Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius. (Liber Iudicum 9, 53)

  • Cui respondit mulier: “Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset”. (Liber Iudicum 13, 23)

  • Cui dixerunt pater et mater sua: “Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?”. Dixitque Samson ad patrem suum: “Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis”. (Liber Iudicum 14, 3)

  • At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. (Liber Iudicum 19, 26)

  • Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. (Liber Ruth 1, 5)

  • Respondens Anna: “Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. (Liber I Samuelis 1, 15)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina