Fondare 25 Risultati per: muro

  • Portam Vallis restauravit Hanun et habitatores Zanoa; ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii. (Liber Nehemiae 3, 13)

  • Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; (Liber Nehemiae 4, 11)

  • Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero; (Liber Nehemiae 4, 13)

  • Quasi rupto muro et aperto irruerunt super me et sub ruinis devoluti sunt. (Liber Iob 30, 14)

  • Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem. (Liber I Maccabaeorum 1, 33)

  • Et convenerunt, ut aedificarent civitatem; et cecidit de muro, qui erat super torrentem a subsolano, et reparavit eum, qui vocatur Chaphenatha. (Liber I Maccabaeorum 12, 37)

  • Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. (Liber II Maccabaeorum 5, 5)

  • Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum. (Liber Proverbiorum 25, 28)

  • propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso; (Liber Isaiae 30, 13)

  • Et dixit Rabsaces: “Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum?”. (Liber Isaiae 36, 12)

  • Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad”. (Liber Ieremiae 49, 27)

  • et dices: “Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis”; (Prophetia Ezechielis 38, 11)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina