Fondare 11 Risultati per: mysteria Dei

  • Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus. (Liber II Maccabaeorum 13, 21)

  • Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis. (Liber Proverbiorum 20, 19)

  • Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. (Liber Ecclesiasticus 3, 20)

  • denudare autem amici mysteria amputatio spei est. (Liber Ecclesiasticus 27, 24)

  • sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: (Prophetia Danielis 2, 28)

  • Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)

  • Loquens ergo rex ait Danieli: “Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc”. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Qui respondens ait illis: “Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)

  • Quibus ipse dixit: “Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)

  • Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)

  • Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina