Fondare 601 Risultati per: nomen

  • Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber Ieremiae 52, 1)

  • COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de profunditate lacus. (Lamentationes 3, 55)

  • Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)

  • ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel et super genus eius. (Liber Baruch 2, 15)

  • Et posuisti domum, super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domus Israel et domus Iudae. (Liber Baruch 2, 26)

  • quia propter hoc dedisti timorem tuum in cor nostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quia avertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt in conspectu tuo. (Liber Baruch 3, 7)

  • Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. (Liber Baruch 5, 4)

  • Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)

  • Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, ut educerem eos de terra Aegypti. (Prophetia Ezechielis 20, 9)

  • Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)

  • Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? Et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem. (Prophetia Ezechielis 20, 29)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina