Fondare 601 Risultati per: nomen

  • Dixitque Laban: “Tumulus iste testis erit inter me et te hodie”; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis) (Liber Genesis 31, 48)

  • Quos cum vidisset, ait: “Castra Dei sunt haec”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra). (Liber Genesis 32, 3)

  • Ait ad eum: “Quod nomen est tibi?”. Respondit: “Iacob”. (Liber Genesis 32, 28)

  • At ille: “Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti!”. (Liber Genesis 32, 29)

  • Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 30)

  • Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea”. (Liber Genesis 32, 31)

  • Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula). (Liber Genesis 33, 17)

  • Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35, 7)

  • Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)

  • dicens: “Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum”, et appellavit eum Israel. (Liber Genesis 35, 10)

  • vocansque nomen loci illius Bethel. (Liber Genesis 35, 15)

  • Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). (Liber Genesis 35, 18)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina