Fondare 397 Risultati per: numquid
Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. (Epistula ad Romanos 3, 5)
Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! (Epistula ad Romanos 9, 14)
O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “Quid me fecisti sic?”. (Epistula ad Romanos 9, 20)
Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)
Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo”. (Epistula ad Romanos 10, 19)
Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. (Epistula ad Romanos 11, 1)
Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur. (Epistula ad Romanos 11, 11)
Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? (Epistula I ad Corinthios 9, 4)
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? (Epistula I ad Corinthios 9, 8)
Scriptum est enim in Lege Moysis: “Non alligabis os bovi trituranti”. Numquid de bobus cura est Deo? (Epistula I ad Corinthios 9, 9)