Fondare 31 Risultati per: nuntius videntis
Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “Tu Deus, qui vidisti me”. Dixit enim: “Profecto hic vidi posteriora videntis me”. (Liber Genesis 16, 13)
Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad. (Liber Genesis 16, 14)
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae et ait: “Indica, oro, mihi: Ubi est domus videntis?”. (Liber I Samuelis 9, 18)
Et nuntius venit ad Saul dicens: “Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram”. (Liber I Samuelis 23, 27)
Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal. (Liber II Samuelis 4, 4)
Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab. (Liber II Samuelis 11, 22)
Et dixit nuntius ad David: “Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. (Liber II Samuelis 11, 23)
Venit igitur nuntius ad David dicens: “Toto corde universus Israel sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 15, 13)
et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: “Si solus est, bonus est nuntius in ore eius”. Properante autem illo et accedente propius, (Liber II Samuelis 18, 25)
vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “Apparet mihi homo currens solus”. Dixitque rex: “Et iste bonus est nuntius”. (Liber II Samuelis 18, 26)
Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. (Liber I Regum 2, 28)
Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: “Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)