Fondare 22 Risultati per: nuntius
Venit autem nuntius et indicavit ei dicens: “Attulerunt capita filiorum regis”. Qui respondit: “Ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane”. (Liber II Regum 10, 8)
Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: “En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera”. (Liber II Paralipomenon 18, 12)
nuntius venit ad Iob, qui diceret: “Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos; (Liber Iob 1, 14)
Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)
Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)
Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens (Liber Sapientiae 5, 9)
Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)
Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum. (Liber Ieremiae 51, 31)
Quin et miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri; (Prophetia Ezechielis 23, 40)
Et dixit Aggaeus nuntius Domini secundum mandatum Domini populo dicens: “Ego vobiscum, dicit Dominus”. (Prophetia Aggaei 1, 13)