Fondare 10 Risultati per: ollam

  • Ingressus est itaque Gedeon et coxit haedum et de farinae ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei. (Liber Iudicum 6, 19)

  • et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo. (Liber I Samuelis 2, 14)

  • Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum”. (Liber II Regum 4, 38)

  • Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset. (Liber II Regum 4, 39)

  • At ille: “Afferte, inquit, farinam”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “Infunde turbae, et comedat”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)

  • Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium. (Liber Iob 41, 23)

  • Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. (Liber Ecclesiasticus 13, 3)

  • Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis”. (Liber Ieremiae 1, 13)

  • Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)

  • In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo. (Prophetia Zachariae 12, 6)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina