Fondare 773 Risultati per: omnis
Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana; (Epistula Iacobi 3, 7)
Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est. (Epistula Iacobi 4, 16)
quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit; (Epistula I Petri 1, 24)
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. (Epistula I Petri 5, 10)
hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; (Epistula II Petri 1, 20)
Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. (Epistula I Ioannis 2, 23)
Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est. (Epistula I Ioannis 2, 29)
Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est. (Epistula I Ioannis 3, 3)
Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. (Epistula I Ioannis 3, 4)
Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit eum. (Epistula I Ioannis 3, 6)
Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. (Epistula I Ioannis 3, 9)
In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum. (Epistula I Ioannis 3, 10)