Fondare 64 Risultati per: paenitentiam

  • Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente”. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)

  • At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)

  • Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; (Evangelium secundum Lucam 17, 3)

  • et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 24, 47)

  • Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; (Actus Apostolorum 2, 38)

  • hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. (Actus Apostolorum 5, 31)

  • Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; (Actus Apostolorum 8, 22)

  • His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit”. (Actus Apostolorum 11, 18)

  • Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, (Actus Apostolorum 17, 30)

  • testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. (Actus Apostolorum 20, 21)

  • sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? (Epistula ad Romanos 2, 4)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina