Fondare 215 Risultati per: patrem
Dicebant ergo ei: “Ubi est Pater tuus?”. Respondit Iesus: “Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)
Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 27)
Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 38)
Vos facitis opera patris vestri”. Dixerunt itaque ei: “Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)
Respondit Iesus: “Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. (Evangelium secundum Ioannem 8, 49)
sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. (Evangelium secundum Ioannem 13, 1)
Dicit ei Iesus: “Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 7)
Dicit ei Philippus: “Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 8)
Dicit ei Iesus: “Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”? (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)