Fondare 32 Risultati per: peccator

  • Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)

  • Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. (Liber Ecclesiasticus 5, 11)

  • Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)

  • A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur. (Liber Ecclesiasticus 11, 34)

  • Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto. (Liber Ecclesiasticus 13, 21)

  • Non effugiet in rapina peccator, et non irrita erit sustinentia iusti. (Liber Ecclesiasticus 16, 14)

  • In labiis suis apprehendetur peccator, et maledicus et superbus scandalizabitur in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 8)

  • Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. (Liber Ecclesiasticus 27, 33)

  • homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. (Liber Ecclesiasticus 28, 11)

  • Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. (23) (Liber Ecclesiasticus 29, 22)

  • Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium. (Liber Ecclesiasticus 29, 26)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina