Fondare 13 Risultati per: portavit

  • Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas. (Liber Deuteronomii 32, 11)

  • Dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et evellit eas cum sera, impositasque umeris portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. (Liber Iudicum 16, 3)

  • Et ait ad eam: “Da mihi filium tuum”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum; (Liber I Regum 17, 19)

  • quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. (Liber Iob 3, 10)

  • Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema. (Liber Ecclesiasticus 11, 5)

  • Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum. (Liber Isaiae 53, 4)

  • In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi. (Liber Isaiae 63, 9)

  • Et dicitis: “Quare non portavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita. (Prophetia Ezechielis 18, 19)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)

  • Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam”. (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina