Fondare 40 Risultati per: possunt
Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)
Bestiae meliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi. (Liber Baruch 6, 67)
Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; (Evangelium secundum Marcum 2, 19)
At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! (Evangelium secundum Lucam 11, 46)
Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
Respondit Nicodemus et dixit ei: “Quomodo possunt haec fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 9)
neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me. (Actus Apostolorum 24, 13)
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. (Epistula ad Romanos 8, 8)
Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 25)