Fondare 575 Risultati per: post
“Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
dixerunt: “Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 53)
Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 62)
dicentes: “Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)
Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 1)
Et praedicabat dicens: “Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. (Evangelium secundum Marcum 1, 7)
Et dixit eis Iesus: “Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum”. (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 20)
Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. (Evangelium secundum Marcum 2, 1)
Et coepit docere illos: “Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere”; (Evangelium secundum Marcum 8, 31)