Fondare 69 Risultati per: postea

  • Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. (Liber II Paralipomenon 32, 26)

  • Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt; nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati, unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. (Liber II Paralipomenon 35, 14)

  • Et iterum misericordiam faciet illorum Deus et convertetur ad illos Deus in terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sed non sicut prius, quoadusque repleatur tempus maledictionum. Et postea revertentur a captivitate sua omnes et aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei aedificabitur in ea, sicut locuti sunt de illa omnes prophetae Israel. (Liber Thobis 14, 5)

  • Et reversus est postea in Nineven ipse et commixtura eius, multitudo hominum pugnatorum multa valde. Et erat ibi requiescens et epulans ipse et virtus eius per dies centum viginti. (Liber Iudith 1, 16)

  • Tu enim fecisti priora illorum et illa et, quae postea et quae nunc et quae futura sunt, cogitasti; et facta sunt, quae cogitasti. (Liber Iudith 9, 5)

  • In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. (Liber Psalmorum 73, 24)

  • Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. (Liber Proverbiorum 20, 17)

  • Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)

  • Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus? (Liber Proverbiorum 25, 8)

  • Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur. (Liber Proverbiorum 28, 23)

  • Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. (Liber Proverbiorum 29, 21)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina