Fondare 187 Risultati per: posuit

  • Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)

  • et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)

  • Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. (Evangelium secundum Marcum 15, 46)

  • similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)

  • et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. (Evangelium secundum Lucam 23, 53)

  • Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 15)

  • Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)

  • Dixit autem eis: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, (Actus Apostolorum 1, 7)

  • cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum. (Actus Apostolorum 4, 37)

  • et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit. (Actus Apostolorum 5, 2)

  • Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina