Fondare 195 Risultati per: praecepit

  • Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae. (Prophetia Danielis 5, 2)

  • Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te”. (Prophetia Danielis 6, 17)

  • Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 24)

  • Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)

  • Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: “Melius est mihi mori quam vivere” (Prophetia Ionae 4, 8)

  • Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)

  • Et ait illi Iesus: “Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)

  • Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; (Evangelium secundum Matthaeum 15, 35)

  • Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)

  • Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 9)

  • Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 6)

  • et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Marcum 1, 44)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina