Fondare 6 Risultati per: praesentia Dei

  • Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati. (Liber II Maccabaeorum 15, 27)

  • sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, (Epistula I ad Corinthios 3, 22)

  • Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt; (Epistula I ad Corinthios 16, 17)

  • quoniam quidem “Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis”. (Epistula II ad Corinthios 10, 10)

  • Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; (Epistula ad Philippenses 2, 12)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina