Fondare 91 Risultati per: prophetam Amos et Iorão

  • Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. (Liber Isaiae 13, 1)

  • in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: “Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis”. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)

  • et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam, (Liber Isaiae 37, 2)

  • Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum, (Liber Isaiae 37, 21)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. (Liber Isaiae 38, 1)

  • “Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te”. (Liber Ieremiae 1, 5)

  • et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. (Liber Ieremiae 20, 2)

  • Haec dices ad prophetam: “Quid respondit tibi Dominus?” et “Quid locutus est Dominus?”. (Liber Ieremiae 23, 37)

  • Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini, (Liber Ieremiae 28, 5)

  • Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. (Liber Ieremiae 28, 15)

  • Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus. (Liber Ieremiae 36, 26)

  • Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: “Ora pro nobis Dominum Deum nostrum”. (Liber Ieremiae 37, 3)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina