Fondare 651 Risultati per: propter

  • Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)

  • Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)

  • Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)

  • Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)

  • Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “Pax vobis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)

  • Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. (Actus Apostolorum 2, 26)

  • At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat; (Actus Apostolorum 4, 21)

  • Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)

  • Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos. (Actus Apostolorum 8, 11)

  • Descendens autem Petrus ad viros dixit: “Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?”. (Actus Apostolorum 10, 21)

  • propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me”. (Actus Apostolorum 10, 29)

  • Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, (Actus Apostolorum 15, 19)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina