Fondare 13 Risultati per: psallam
Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel! (Liber Iudicum 5, 3)
Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi. (Liber Psalmorum 7, 18)
Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime. (Liber Psalmorum 9, 3)
Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea. (Liber Psalmorum 59, 18)
Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. (Liber Psalmorum 71, 22)
David. PSALMUS. Misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam. (Liber Psalmorum 101, 1)
Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. (Liber Psalmorum 104, 33)
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam. Euge, gloria mea! (Liber Psalmorum 108, 2)
Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus, (Liber Psalmorum 108, 4)
David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi, (Liber Psalmorum 138, 1)
Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, (Liber Psalmorum 144, 9)
laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero. (Liber Psalmorum 146, 2)