Fondare 2761 Risultati per: quae praecepta biblicae

  • Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)

  • dicat autem aliquis de vobis illis: “Ite in pace, calefacimini et saturamini”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)

  • Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)

  • Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; (Epistula Iacobi 3, 17)

  • Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris? (Epistula Iacobi 4, 1)

  • qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; (Epistula Iacobi 4, 14)

  • Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis. (Epistula Iacobi 5, 1)

  • Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. (Epistula Iacobi 5, 4)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; (Epistula I Petri 1, 11)

  • quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere. (Epistula I Petri 1, 12)

  • Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 13)

  • Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; (Epistula I Petri 2, 11)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina