Fondare 2304 Risultati per: quia

  • simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)

  • ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat. (Actus Apostolorum 25, 16)

  • Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis”. (Actus Apostolorum 26, 27)

  • Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)

  • propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit”. (Actus Apostolorum 27, 34)

  • Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur. (Actus Apostolorum 28, 1)

  • Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur”. (Actus Apostolorum 28, 22)

  • Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; (Epistula ad Romanos 1, 8)

  • Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. (Epistula ad Romanos 1, 13)

  • quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)

  • quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. (Epistula ad Romanos 1, 21)

  • Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina