Fondare 765 Risultati per: quid

  • Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. (Epistula I ad Corinthios 10, 31)

  • Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! (Epistula I ad Corinthios 11, 22)

  • Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)

  • Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. (Epistula I ad Corinthios 14, 15)

  • Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “Amen!” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? (Epistula I ad Corinthios 14, 16)

  • Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 26)

  • Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)

  • Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? (Epistula I ad Corinthios 15, 29)

  • Ut quid et nos periclitamur omni hora? (Epistula I ad Corinthios 15, 30)

  • Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)

  • Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, (Epistula II ad Corinthios 2, 10)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. (Epistula II ad Corinthios 7, 14)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina