Fondare 744 Risultati per: quoque

  • Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)

  • Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: “Misit te quoque interfici”. (Liber I Maccabaeorum 16, 21)

  • Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • ita ut Seleucus quoque Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes. (Liber II Maccabaeorum 3, 3)

  • Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta. (Liber II Maccabaeorum 4, 35)

  • Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 49)

  • Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus. (Liber II Maccabaeorum 7, 4)

  • memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his. (Liber II Maccabaeorum 8, 4)

  • suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse. (Liber II Maccabaeorum 11, 14)

  • cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem. (Liber II Maccabaeorum 11, 25)

  • Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. (Liber II Maccabaeorum 11, 37)

  • Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta. (Liber II Maccabaeorum 12, 9)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina