Fondare 10 Risultati per: recti

  • Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes. (Liber II Paralipomenon 29, 34)

  • Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? (Liber Iob 4, 7)

  • Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius. (Liber Psalmorum 11, 7)

  • Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde. (Liber Psalmorum 32, 11)

  • Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde. (Liber Psalmorum 64, 11)

  • Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. (Liber Psalmorum 107, 42)

  • Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo. (Liber Psalmorum 140, 14)

  • qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; (Liber Proverbiorum 2, 21)

  • omnes recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam. (Liber Proverbiorum 8, 9)

  • pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillabant quasi aspectus aeris candentis. (Prophetia Ezechielis 1, 7)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina