Fondare 139 Risultati per: sacrum Book: Propheta

  • Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. (Liber II Paralipomenon 26, 22)

  • Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam dixit eis: “Ecce, iratus Dominus, Deus patrum vestrorum, contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas. (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • Fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec humiliavit se coram Ieremia propheta loquente ad se ex ore Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 12)

  • Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo propheta verunt ad Iudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super eos. (Liber Esdrae 5, 1)

  • Quoniam pusillum omne sacrum ad odorem suavitatis, et minimus omnis adeps in holocaustum tibi. Qui autem timet Dominum, magnus apud eum semper. (Liber Iudith 16, 16)

  • cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit. (Liber Psalmorum 51, 2)

  • Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius. (Liber Psalmorum 74, 9)

  • et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, ut responderet de eis. (Liber I Maccabaeorum 4, 46)

  • Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 27)

  • et quia Iudaei et sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis, (Liber I Maccabaeorum 14, 41)

  • Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est, (Liber II Maccabaeorum 2, 1)

  • et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina