Fondare 41 Risultati per: semel
Et quando tondebatur capillus — semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries — ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere regio. (Liber II Samuelis 14, 26)
quia classis Tharsis, quae regi erat, per mare cum classe Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber I Regum 10, 22)
At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos. (Liber II Regum 4, 35)
Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis. (Liber II Regum 6, 10)
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)
Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis. (Liber Nehemiae 13, 20)
Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. (Liber Iob 33, 14)
Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est, (Liber Psalmorum 62, 12)
Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar. (Liber Psalmorum 89, 36)
et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. (Liber I Maccabaeorum 3, 30)
Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Hierosolymam mitti, ait: (Liber II Maccabaeorum 3, 37)
Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. (Epistula ad Romanos 6, 10)