Fondare 47 Risultati per: senioribus

  • iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: “Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic?”. (Liber I Regum 12, 6)

  • Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. (Liber Esdrae 6, 8)

  • Et suscepit eum Ozias de ecclesia in domum suam et fecit cenam senioribus, et invocaverunt Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam. (Liber Iudith 6, 21)

  • Et collegit se omnis populus ad Oziam et ad principes civitatis, iuvenes et mulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et dixerunt coram omnibus senioribus: (Liber Iudith 7, 23)

  • Et miserunt in Ierusalem — quia et, qui ibi inhabitant, fecerunt omnia haec — eos, qui transtulerint eis illationem a senioribus. (Liber Iudith 11, 14)

  • Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)

  • Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)

  • “Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem. (Liber I Maccabaeorum 13, 36)

  • “Spartianorum principes et civitas Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 14, 20)

  • Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes. (Liber II Maccabaeorum 8, 30)

  • Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 37)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina