Fondare 113 Risultati per: servum
Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; (Evangelium secundum Marcum 12, 2)
Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 4)
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. (Evangelium secundum Marcum 14, 47)
“Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. (Evangelium secundum Lucam 7, 3)
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum. (Evangelium secundum Lucam 7, 10)
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”. (Evangelium secundum Lucam 14, 17)
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 10)
Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 11)
Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. (Evangelium secundum Lucam 22, 50)