Fondare 171 Risultati per: servus Dei

  • ait: Maledictus Chanaan! Servus servorum erit fratribus suis”. (Liber Genesis 9, 25)

  • Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius. (Liber Genesis 9, 26)

  • Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius”. (Liber Genesis 9, 27)

  • Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. (Liber Genesis 19, 19)

  • Respondit servus: “Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es?”. (Liber Genesis 24, 5)

  • Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re. (Liber Genesis 24, 9)

  • Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)

  • Occurritque ei servus et ait: “Pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua”. (Liber Genesis 24, 17)

  • At ille: “Servus, inquit, Abraham sum; (Liber Genesis 24, 34)

  • Igitur surrexit Rebecca et puellae illius et, ascensis camelis, secutae sunt virum; sumpsitque servus Rebeccam et abiit. (Liber Genesis 24, 61)

  • Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac; (Liber Genesis 24, 66)

  • Praecepitque eis dicens: “Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. (Liber Genesis 32, 5)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina