Fondare 210 Risultati per: simul

  • Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. (Liber II Maccabaeorum 11, 6)

  • Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 11, 7)

  • Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)

  • Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem. (Liber II Maccabaeorum 15, 10)

  • Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo, (Liber Ecclesiastes 4, 9)

  • Amor quoque eorum et odium et invidiae simul perierunt, nec iam habent partem in hoc saeculo et in opere, quod sub sole geritur. (Liber Ecclesiastes 9, 6)

  • Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)

  • Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare; (Liber Sapientiae 12, 9)

  • Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)

  • montes simul et colles et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. (Liber Ecclesiasticus 16, 19)

  • Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina